[89] EPISTOLA LXXXIX.

THEODORUS BEZA

MARTINO LYDIO,

Franekeranae Ecclesiae Pastori.

Franekeram.

Memini, mi Frater, mihi abs te de meliore nota commendatum fuisse Generosum D. TACONEM AYLVAM. Is nunc ad vos revertitur, cum eo probitatis, pietatis, ac caeterarum Christianarum virtutum testimonio, quod paucissimi merentur, adeo ut illum & inviti dimittamus, & absentem summis votis prosecuturi. Faxit DOMINUS DEUS noster, ut felix ipsius patria quam amplissimos ex illius virtutibus fructus colligat. Eram autem ad te de rebus nostris plenissime hac occasione scripturus, nisi quaecunque in isto quatuordecim mensium bello gesta sunt, & quorum etiam ipse pars fuit aliqua, multo posses uberius & distinctius ex ipsius ore, quam ex meis literis intelligere. Tantum istud ex me paucis habeto, quamvis per DEI gratiam nobis certum est ad extremum usque in tam justa & tam necessaria nostri defensione adversus immanissimum hunc tyrannum perseverare, eo tamen esse nos redactos, ut nunquam Geneva, cui non ignoras Satanam & Antichristum extrema jampridem modis omnibus moliri, piorum precibus ardentioribus & frequentioribus ingruerit, ad quas si quid ad sublevandos innumeros pene pauperes subsidii, quantulicunque forte potuerit opera & commendatione tua accedere. Insigni &peropportuno tempore praestito beneficio tota haec civitas, Ecclesia & Schola vobis merit obstricta. Ad me vero privatim, quod attinet, partim aetate debilitatus, partim infinitis curis oppressus ad metam pro viribus contendo, neque me pati potest valetudo prorsus incerta istud ad quod me hortabaris vel gravius vel laboriosius aliquid aggredi. Quae vero anno superiore sum in Ecclesiasten & Iobum commentatus & superioribus nundinis de Ecclesiastica disciplina scripsi, non dubito quin ad vos usque pervenerint. Tu vero, mi Frater, perge quaeso mecum preces apud Servatorem ilium nostrum intendere, ut curriculo, quod mihi superest, confecto, quacunque me circumduxerit eum sequutus, inoffenso cursu portum attingam. Bene Vale, Vir eximie & summe observande Frater. DOMINUS IESUS tibi tuisque sanctis laboribus magis ac magis benedicat. Genevae, XXVIII. Maji. MDXC.